monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XV <<<     >>> XVII

Caput XVI

1 Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis rebus et paene singulis motibus adtribuerent, vocaverunt deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam, quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam, quae praeter modum non moveret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum, deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus diis et deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem vero appellantes, quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam Collinam, publice illam suscipere noluerunt.
2 Utrum indicium fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam turbam colere perseveraret non plane deorum, sed daemoniorum, eum quietem habere non posse? ad quam vocat verus medicus dicens: "Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris."